monumenta.ch > Hieronymus > 11
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, X <<<     >>> XII

CAPUT XI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et mortuus est Aran ante patrem suum in terra, qua natus est in regione Chaldaeorum. Pro eo, quod legimus, in regione Chaldaeorum, in Hebraeo habetur, in UR CHESDIM, id est in igne Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei ex hac occasione, istiusmodi fabulam: Quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem Chaldaei colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne profugerit: quod in sequentibus scribitur, egressum esse Tharam cum sobole sua de regione Chaldaeorum: pro quo in Hebraeo habetur, de incendio Chaldaeorum. Et hoc esse quod nunc dicitur: Mortuus est Aran ante conspectum Thare patris sui in terra nativitatis suae, in igne Chaldaeorum: quod videlicet ignem nolens adorare, igne consumptus sit. Loquitur autem postea Dominus ad Abraham: Ego sum qui eduxi te de igne Chaldaeorum.
2 Et sumpserunt Abram et Nachor sibi uxores. Nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran. Pater autem Melchae, ipse est pater Iescae. Aran filius Thare, frater Abraham et Nachor, duas filias genuit, Melcham, et Sarai cognomento Iescan, δυώνυμον. E quibus Melcham accepit uxorem Nachor, et Sarai Abraham: necdum quippe inter patruos, et fratrum filias nuptiae fuerant lege prohibitae, quae in primis hominibus, etiam inter fratres et sorores initae sunt.